NUMERANDI Ratio

NUMERANDI Ratio
NUMERANDI Ratio
apud Hebraeos plane singularis fuit, cum sive in sortitionibus munerum Ecclesiasticorum, sive aliâ occasione, hominum numerus ineundus esset. Ministeria enim universa in Templo quottidiana, ex sortitione peragi fuisse solita, docet Maimonides, apud Seldenum. Scilicet iuxta Ephemeriarum vices, quôlibet summô mane conveniebant in Liskat hagazith (loco ad Templum Synedrii Magni, ante eius sessionis horam) et induebant ibi vestes sacrae Sacerdotes illi omnes, qui ad praesentem Ephemeriam spectabant. Iam vero, ne Ministeria sacra turbarentur, si suum cuiusque officium quisque non satis dignosceret, collocabantur illic in gyro universi illi, quos facile sic intuens Praefectus Sortium (munus in Templo celeberrimum et hanc in rem constitutum) pro arbitratu suo, unum eorum aliquem seligebat, cuius pileum exuens statim induebat: quod in signum dabatur, ut is in sortiendo velut terminus a quo reliquis fieret. Dein consentiebant in numerum aliquem, tum ministeriis diurnis integris, tum sortitioni idoneum, velut sexaginta, octaginta etc. Sic sortes inibantur quatuor, I. de Altari cineribus aliterque purgando eoque apparando et igne struendo. II. de Immolationibus aliisque Sacrificiorum sollennibus plerisque. III. de Suffimentis. IV. de levandis membris Sacrificii in Altare. Tunc dicebat eis Praefectus, Digitos extendite. Quô dictô, extendebat quisque digitum sive unum, sive duos, sive etiam tres; dum autem δακτυλοτονία eiusmodi fiebat, Praefectus numerare incipiebat ab eo, cuius pileum prius exuerat, numeratisque sic digitis extensis, usque dum compleretur numerus, in quem consenserant, in qui numerum illum compleverat, primus erat ex sorte in ministerium futurum, etc. Ioh. Seldenus de Synedriis Vet. Hebr. l. 3. c. 11. §. 4. Non autem personae, sed digiti, numerabantur, ex eo, quod receptum erat, Israelitas, veluti capite censos, aut per se, numerari fas non fuisse: unde hîc ex digitis exten sis conflabatur numerus, quô personarum etiam dignoscebatur quidem, sed ut ex re alia, quam ipsorum personis. Maimonides tit. Thamidin Wenosphin c. 6. §. 1. Et undenam fit, ut numer arent numerum, in quem consenserant, per digitos sic extensos, et non per homines ipsos. Quoniam illicitum erat numerare Israelitas aliter, quam per rem (a personis) aliam, iuxta quod dicitur (1. Sam. c. 15. v. 4.) et numeravit eos per agnos, ducentos pedibus etc. Ubi Salomo Iarchi, Praecepit (Rex Saul, de quo ibi sermo) ut quilibet agnum caperet ex gregibus regiis et postmodum, ut agnos numerarent (ad numerum suum inde dignoscendum) Quoniam illicitum est, numerare Israelitas ipsos, ex eo quod legitur, nec numerabitur (Populus Israelis) multitudine etc. Paraphrastes Chaldaeus l. c. habet, et numeravit eos per anos Paschatis; quasi tempore Paschatis res facta fuisset, vide ibi david Kimchium. Parile iuxta Talmudicos aliquos, habetur ante in Samuele, l. 1. c. 11. v. 8. ubi de Saule dicitur, et numeravit eos: quod Bezek pro fragmine testaceo ibi sumunt, quasi fragminibus eiusmodi tunc numeratum fuisset, ut postea agnis. Cuiusmodi alia apud Magistros reperies: Quo quoque spectare videtur id, quod habet Iosephus Halos. l. 7. c. 45. de populo Israelitico numerato, rogatu Cestii, sub Nerone. Is ut numero illo Neronigratificaretur, παρεκάλεσε τοὺς Ἀρχιερεῖς, εἴπως δυνατὸν εἴη τὴν πληθὺν ἐξαριθμήσαςθαι, a Pontificibus petiit, ut, si quô modô possent, multitudinem numerarent. Quod praesitiêre hi quidem, sed eâdem ipsâ ratione, quae apud vetustiores erat in usu. Non enim personas ipsas aut capita, sed agnos
Paschales (nam Pascha tum agebatur) et comedentium contubernia numerabant, unde conflatus est numerus quasi 2070000. praeter immundos nec Paschati idoneos. Hactenus Magistri, apud praefatum Seldenum §. 5. qui proin Davidem Populum numerantem, 2. Sam. c. 24. sub init. in hoc peccasse contendunt, quod Populum numeraverit per capita, non per resalias,
agnos puta, aut testas. Sed commentum hoc Talmudicum quod attinet, certum est, morem numerandi per agnos Paschales (singulis agnis denos homines annumerando) postea inolevisse, verum nec divinae institutionis, nec ad Saulis Davidisque aetatem referri posse. Saepius enim divinô iussu, Populum ipsum numeratum legimus, cum res aliqua gravior, sive sacra, sive politica urgeret. Vide Exod. c. 30. v. 12. et c. 38. v. 25, 26. Numer. c. 1. v. 2. et c. 26. v. 2. Quod autem addunt quidam, Populum numquam numerari licuisse, nisi quivis dimidium siclum solvisset, de quo Exod. c. 30. v. 12, 13. atque adeo huius circumstantiae neglectu, Davidem peccâsse volunt, non minus incertum est, ex Sacris certe minime liquet. Quotannis enim in Aerarium sacrum, eorum qui supra 20. annos erant, inferebat ur dimidius ille siclus, non vero, cum extra ordinem numerabatur Populus, etc. Vide Franc. Burmannum Uitlegginge ende Betragtinge van het 2de boek Samuel: et de Christianorum veter. in numerando more, aliquid supra voce Kyrieles, plura vide infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • AUTUMNOS (per) numerandi Annos ratio — per AUTUMNOS numerandi Annos ratio Baivvariis olim in nsu fuit (ut Anglo Saxones per Hiemes numerabant, in LL. Canuti Regis c. 19 et Dani apud Wormium in Fastis Danicis c. 7.) L. Baivvar. tit. 7. c. 19. §. 4. Per singulos annos, i. e. Autumnos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUMERI — I. NUMERI a Minerva inventi, ut olim creditum: Unde Romanis lex scripta, ut qui Maximus Praetor esset, clavum iuxta huius Deae simulacrum, in Capitolio, pangeret, quo numerus annorum inde cognosceretur, Liv. l. 7. c. 3. Numeriae vero Deae, quae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PASCHALIS Agnus — nomine Pascha (quod proprie transitum Angeli occisoris notat) veit Exod. c. 12. v. 11. Comedetis tam cum festinatione, Pascha est Iehovae. Et vers. 21. Accipite vobis parvam pecudem perfamilias vestras, dein iugulate ipsum Pascha. 2. Chron. c. 35 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NATIVITATE Christi (a) — a NATIVITATE Christi annos numerandi ratio, post Dionysium Exiguum invaluit. Cum enimis saeculô VI. cyclum suum ad Christi Incarnationem accommodâsset, primumque eius annum nominâsset illum, in quo Christus conceptus et natus erat; qui eum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIGITUS — an ex digerendo an ex Graeco δεικνύειν? Primore digito in erectum pollicem residente, Deos olim a Gentibus salutatos docet Appul. Metam. l; 4. Et admoventes oribus suis dexteram, primore digito in erectum pollicem residente: ut ipsam prorsus Deam …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Университет — (от лат. universitas совокупность). В настоящее время с понятием У. соединяют представление о высшем учебном заведении, которое, имея целью свободное преподавание и развитие всех отраслей науки (universitas litterarum), независимо от их… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • HAMELA — urbs Duc. Brunsvic. inter Hildessium ad Ort. et Paderbornam ad Occ. sub Hannoverae Duce. Hîc magus, ob non solutum pretium, quod glires submersisset, 130. liberos civium monte obruit, A. C. 1284.unde nova Hamelensibus ratio numerandi annos.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • INCARNATIONE Christi (ab) — ab INCARNATIONE Christi Annos numerandi rationem, primus invenit Dionys. Exiguus, qui Iustiniano im perante et cum Cassiodoro familiarissime Sec. VI. vixit. Cum enim Annorum series, in Canone B. Cyrilli ab Anno Diocletiani 153. incepta nihil… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PENTECOSTE — Graece Πεντηκοςτη, i. e. quinquagesima, subintellige dies, quod quinquagesimâ die, post 16. mensis Nisan, quae δευτέρα τοῦ Πάχα, secunda erat a Pascha, celebraretur, nomen fuit unius ex tribus praecipuis Israelitarum Festis. Institutio eius… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”